Placenta illa Salodurensis

Sonntag, 27. Dezember 2015

Conventiculum tertium: invitationis epistolium


Beatus Helvetius Salodurensis Latinitatis cultoribus cultricibusque salutem plurimam dicit!

Vos, collegae spectati, invitare velim ad circuli Latini Salodurensis conventiculum tertium.

Quando?
  • 22° die mens. Febr. a. 2016°; inde ab hora quinta usque ad horam sextam postmeridianam.
Ubi?
  • in conclavi K07 Gymnasii Cantonalis Salodurensis.
Quis? Quid?
  • Oratiunculam habebit Daniele Italus Salodurensis de quodam puero apud Scholam Hogvartensem artibus magicis studente – videlicet de Harrio illo Pottero. Tractabit Daniele cum seriem librorum phantasticorum totam tum maxime incantamenta magica vocibus Latinis exarata. Ergo incantamenta adhibentes una cum Harrio contra magum pessimum Ducem Voldemortem pugnabimus.
  • Oratiunculam quoque habebit Beatus Helveticus Salodurensis de libello quodam amatorio, immo vero erotico, qui saeculo XV gentibus Europaeis erat gratissimus. Confabulatur enim Beatus de narratiuncula illa c.t. «De duobus amantibus historia», quae fabula scripta est ab Aenea Silvio Piccolomini, poeta laureato, humanista ac filiarum duarum patre, qui per sex annos ecclesiae catholicae praefuit nomine Pii Secundi.
  • Varia
Quomodo conventiculo interesse possum?
  • Si conventiculo tertio interesse vis, scribe quaeso ad b.j@bluewin.ch (nam illa prima mihi cura est, ut satis vini nobis suppetat, ne quis siti laboret.)
Vobis omnibus optima quaeque in annum novum exopto. Sit vobis annus MMXVI felix, faustus fortunatusque!

Bene valete!

Donnerstag, 15. Oktober 2015

Conventiculum secundum: invitationis epistolium


Beatus collegis humanissimis salutem plurimam dicit!

Te, spectate collega, invitare velim ad circuli Latini Salodurensis conventiculum secundum.

Quando?
  • pridie Kal. Dec. a. 2015°;  inde ab hora quinta usque ad horam sextam postmeridianam
  • vulgo: Montag, 30. Nov. 2015, 17.00 bis 18.00 Uhr
Ubi?
  • in conclavi K07 Gymnasii Cantonalis Salodurensis

Quid?

  • De linteo sepulcrali Taurinensi
  • Miscellaneae considerationes de itinere Florentiam in urbem nuper factum sive de David illo Michelangeliano
  • De quadam nave apud insulam Anticytheram fracta sive de expositione Basiliensi
Quomodo conventiculo interesse possum?
  • Si conventiculo secundo interesse vis, scribe quaeso ad b.j@bluewin.ch (nam satis vini ad pocula Bacchi libanda nobis suppetat!)

Valete!

Sonntag, 27. September 2015

Summarium primi conventiculi


Conventiculum primum habitum est in conclavi K07 Gymnasii Cantonalis Salodurensis die 16° mens. Sept. a. 2015°, inde ab hora quinta usque ad horam sextam postmeridianam.

Adsunt Ursula Mathez, Bernhardus Tranquillus (Ruh), Andreas Colonus (Colón), Daniele Italus Salodurensis (Supino), Beatus Helvetius Salodurensis (Jung).

Disseruit Beatus de Latinitate in interrete vigente: scilicet de hominibus pipiantibus, de actis diurnis, de emissionibus radiophonicis, de diariis, de grege Latine loquentium, de viris Ciceronis sermonem optime callentibus, videlicet de Valahfrido Stroh Aloisioque Miraglia.

Omnes sessionis participes se iterum ad Latinitatem fovendam conventuros esse unanimiter constituerunt. Aliis verbis: Circulus Latinus Salodurensis constitutus est. Vivat, floreat, crescat! Bonis avibus coepta res est, melioribus procedat!

Memoratu quoque dignum est vinum, cervisiam, crustula omnibus bene sapivisse. 

Proximum conventiculum mense novembri habebitur.