Placenta illa Salodurensis

Dienstag, 17. Oktober 2017

Beatus Salodurensis Latinitatis cultoribus cultricibusque sal.

Vos invitare velim ad circuli Latini Salodurensis conventiculum decimum.

Quando?
  • Kal. Dec. a. 2017°; inde ab hora quinta postmeridiana usque ad horam sextam cum dimidio
  • vulgo: Freitag, 1. Dezember, 17.00 bis ca. 18.30 Uhr


Ubi?
  • in conclavi K07 Gymnasii Cantonalis Salodurensis


Quid?
  • Herthi Escher: Linguam Latinam et linguam Iaponicam inter se comparemus!
  • Martin Meier: De Roberto Eduardo Lee
  • Beat Jung: De Tito Maccio Pluto


Quomodo conventiculo interesse possum?
  • Si conventiculo interesse vis, scribe quaeso ad b.j@bluewin.ch (nam illa prima mihi cura est, ut satis vini nobis suppetat, ne quis siti laboret.)


Bene valete!

Obiter:
  • Ne quis sollicitetur, addendum est hoc: Nemo sessionibus nostris ad Latine loquendum compellitur. Namque pergratus nobis est, quisquis conventiculis nostris ut auditor interest.



Scribebam Saloduri, quod oppidulum sub Iura Monte situm est, anno 2017°, mense Octobri.

Donnerstag, 22. Juni 2017

SERMONES SALODURENSES

Convocatur ad
Sermones Salodurenses
Saturni die,
16° mensis Septembris, anno 2017°,
ab hora 11.00 ad 16.45
in Gymnasio Salodurensi
(Kantonsschule Solothurn, Herrenweg 18),
in conclavi K07.
Oratiunculae Latine habebuntur
de rebus dignis, quae audiantur.


Latino sermone quid dulcius? Quid ergo obstat, quominus Latine colloquamur? Oratiunculas Latine exaratas auscultemus! Quare, quisquis es, in Gymnasium Salodurense accurre ad oratiunculas audiendas! Sine cura sis! Pergratus erit, qui Latinitatis conventui ut auditor aderit.



Agenda

11.00 -11.10             
Beat Jung, Solothurn: Salutatio

11.15 – 11.35           
Herthi Escher, Zürich: De bonis et mais moribus

11.40 – 12.00           
Martin Meier, Altendorf: De Roberto Eduardo Lee

12.05 – 12.25            
Patrick Kuntschnik, St. Gallen: De ambitione pro disciplina Latina adhibenda

Prandiolum (aqua, caffea, placenta necnon crustula salsa praeparata erunt)

13.30 – 13.50             
Alfons Künzle, Zumikon: De tapete Baiaconensi

13.55 – 14.15            
Martin Müller, Bubendorf: Ulixes, homo quasi hodiernus: De Ulixe, qualis ab Homero, Dante Alagherio, Petrarca descriptus sit.

14.20 – 14.40             
David Krebs, Bern: Oratiunculae index nondum notus

Pausa et Deambulatiuncula V minutarum

Lustratio in Museo Archaeologico Salodurensi (MuseumBlumenstein/Pächterhaus)

15.15 – 15.35            
Daniele Supino, Solothurn: De corporibus sanctorum Candidi et Clarae

15.40 – 16.00            
Beat Jung, Solothurn: De quadam femina Salodurensi, qua nulla alia est  venustior – scilicet de Venere Bellachensi – deque aliis rebus admiratu dignis

16.10 – 16.30             Conclusio et valedictio

16.35 horisque insequentibus: 
Bibendum est ac cenula sumenda.

Quomodo Sermonibus Salodurensibus interesse possum?

Si Latinitatis conventui interesse vis, usque ad Kalendas Septembres epistolium electronicum mittas quaeso ad hanc inscriptionem:

Beat Jung, Kantonsschule Solothurn, Herrenweg 18, 4502 Solothurn, b.j@bluewin.ch

Freitag, 14. April 2017

INVITATIO AD CONVENTICULUM NONUM

Beatus Salodurensis Latinitatis cultoribus cultricibusque sal.

Vos invitare velim ad circuli Latini Salodurensis conventiculum nonum.

Quando?
6° die mensis Iunii anno 2017°; inde ab hora quinta postmeridiana usque ad horam sextam cum dimidio

Ubi?
in conclavi K07 Gymnasii Cantonalis Salodurensis

Quid?
Ut in sessione proxima sicut hoc in conventiculo consilium est unâ legere quaedam colloquia scholastica a Maturino Corderio conscripta. Quis fuerit vir, forsan interrogatis. Natus est Maturinus Corderius anno 1479° in Normannia. Per totam suam vitam provinciam linguae Latinae docendae obtinuit. Docuit pueros sermonem Latinum primum in Gallia – nempe Lutetiae Parisiorum (Paris), Niverni (Nivers), Burdigalae (Bordeaux) – deinde apud Helvetios: nempe Genavae (Genève), Neocomi (Neuchâtel), Lausannae (Lausanne), iterum Genavae, qua in urbe anno 1564° mortem obiit. Cum alia tum «Colloquiorum scholasticorum libros quatuor ad pueros in sermone Latino paulatim exercendos» Corderius conscripsit. Qui libri anno 1564° ab Henrico Stephano excussi iterum iterumque non paucis in urbibus Europaeis in lucem editi sunt. Et nobis hodiernis Maturini colloquia ad linguam Latinam expoliendam utiliora sunt.

Quomodo conventiculo interesse possum?
Si conventiculo interesse vis, scribe quaeso ad b.j@bluewin.ch (nam illa prima mihi cura est, ut satis vini nobis suppetat, ne quis siti laboret.)

Bene valete!

Obiter: Ne quis sollicitetur, addendum est hoc: Nemo sessionibus nostris ad Latine loquendum compellitur. Namque pergratus nobis est, quisquis conventiculis nostris ut auditor interest.


Scribebam Saloduri, quod oppidulum sub Iura Monte situm est, anno 2017°, mense Aprili

Dienstag, 24. Januar 2017

CONVENTICULUM OCTAVUM – INVITATIONIS EPISTOLIUM

Beatus Helvetius Salodurensis Latinitatis cultoribus cultricibusque salutem plurimam dicit!

Vos invitare velim ad circuli Latini Salodurensis conventiculum octavum.

Quando?
  • 7° die mens. Mart. a. 2017°; inde ab hora quinta usque ad horam sextam postmeridianam


Ubi?
  • in conclavi K07 Gymnasii Cantonalis Salodurensis


Quid?
  • Propositum est unâ auscultare, legere necnon enodare quaedam colloquia scholastica a Maturino Corderio (1479-1564) conscripta. Agitur de colloquiis «ad pueros in sermone Latino paulatim exercendos». Quam ob rem Maturini colloquia et nobis, quippe qui simus pueri maiusculi et puellae aetate provectiores, aptiora videntur ad confabulationes Latinas inter nos conserendas.
  • Varia

Quomodo conventiculo interesse possum?
  • Si conventiculo interesse vis, scribe quaeso ad b.j@bluewin.ch (nam illa prima mihi cura est, ut satis vini nobis suppetat, ne quis siti laboret.)

Bene valete!

Obiter: Ne quis sollicitetur, addendum est hoc: Nemo sessionibus nostris ad Latine loquendum compellitur. Namque pergratus nobis est, quisquis conventiculis nostris ut auditor interest.

Samstag, 15. Oktober 2016

Conventiculum septimum: invitationis epistolium

Beatus Salodurensis Latinitatis cultoribus cultricibusque salutem plurimam dicit!

Vos invitare velim ad circuli Latini Salodurensis conventiculum septimum.

Quando?
  • Kal. Dec. a. 2016°; inde ab hora quinta usque ad horam sextam postmeridianam


Ubi?
  • in conclavi K07 Gymnasii Cantonalis Salodurensis


Quis? Quid?
  • Salutatio
  • De responsorio graduali Monasterii Vallis Sanctae Catharinae deque litteris initialibus picturatis (Alfonsus Turicensis)
  • De noctibus Vindonissensibus sive de pernoctando in contuberniis Romanis ab archaeologis restitutis (Beatus Salodurensis)
  • De quibusdam aenigmatibus, quae Dantes ille Aligherius nobis proponit (Daniele Salodurensis)
  • Varia


Quomodo conventiculo interesse possum?
  • Si conventiculo interesse vis, scribe quaeso ad b.j@bluewin.ch (nam illa prima mihi cura est, ut satis vini nobis suppetat, ne quis siti laboret.)


Bene valete!

Obiter: Ne quis sollicitetur, addendum est hoc: Nemo sessionibus nostris ad Latine loquendum compellitur. Namque pergratus nobis est, quisquis conventiculis nostris ut auditor interest.





Freitag, 12. August 2016

Conventiculum sextum: invitationis epistolium

Beatus Salodurensis Latinitatis cultoribus cultricibusque salutem plurimam dicit!

Vos invitare velim ad circuli Latini Salodurensis conventiculum sextum.

Quando?
  • 20° die mens. Sept. a. 2016°; inde ab hora quinta usque ad horam sextam postmeridianam


Ubi?
  • in conclavi K07 Gymnasii Cantonalis Salodurensis


Quis? Quid?
  • Salutatio sive quaedam de Salodurensium superbia: Proponet Beatus Salodurensis quasdam notulas de illo Glareani humanistae disticho, quod est: «In Celtis nihil est Saloduro antiquius unis / exceptis Treveris, quarum ego dicta soror.» 
  • Carmina Mani Matteri pertinent ad patrimonium musicum Helveticum. Hoc anno poeta ille Bernensis et idem iure consultissimus factus esset octogenarius. Quam ob rem peropportune Martinus Vilicus Palaeopolitanus de Matteri poematibus disseret. Oratione Martini habita carmina Matterina una Latine canendi nobis erit occasio.
  • Varia

Quomodo conventiculo interesse possum?
  • Si conventiculo interesse vis, scribe quaeso ad b.j@bluewin.ch (nam illa prima mihi cura est, ut satis vini nobis suppetat, ne quis siti laboret.)
Bene valete!


Ne quis sollicitetur, addendum est hoc: Nemo sessionibus nostris ad Latine loquendum compellitur. Namque pergratus nobis est, quisquis conventiculis nostris ut auditor interest.


Scribebam Saloduri, quod oppidulum sub Iura Monte situm est, anno 2016°, mense Augusto




Freitag, 13. Mai 2016

Conventiculum quintum: invitationis epistolium


Beatus Salodurensis Latinitatis cultoribus cultricibusque salutem plurimam dicit!

Vos invitare velim ad circuli Latini Salodurensis conventiculum quintum.

Quando?
  • 4° die mens. Iul. a. 2016°; inde ab hora quinta usque ad horam sextam postmeridianam.


Ubi?
  • in conclavi K07 Gymnasii Cantonalis Salodurensis


Quis? Quid?
  • Alfonsus Künzle, sodalis noster Turicensis, habebit orationem cum titulo «De epigraphia imperii Romani». Primum de aliquibus quaestionibus generalibus disseret, deinde de tribus generibus titulorum loquetur, nempe: de titulis sacralibus, de titulis in operibus publicis et privatis inscriptis, de titulis sepulcralibus.


  • Mense Martio huius anni Conradus Gesnerus Turicensis quingentesimum diem explevit natalem. Qua de causa Beatus Salodurensis de illo polyhistore ingenioso praecipueque de eius libro «Bibliotheca universalis» inscripto quaedam proponet.


  • Daniele Salodurensis de quadam expositione Erasmo Roterodamo dedicata verbis referet brevibus. Nam abhinc quingentos annos Erasmi novi testamenti editio praeclara in lucem edita est – scilicet Basileae in urbe. De his rebus docet expositio, quae his diebus in Museo Historico Basiliensi editur.


Quomodo conventiculo interesse possum?
  • Si conventiculo interesse vis, scribe quaeso ad b.j@bluewin.ch (nam illa prima mihi cura est, ut satis vini nobis suppetat, ne quis siti laboret.)

Bene valete!

Scribebam Saloduri in oppidulo d. 14° mens. Mai. a. 2016°