Placenta illa Salodurensis

Freitag, 14. April 2017

INVITATIO AD CONVENTICULUM NONUM

Beatus Salodurensis Latinitatis cultoribus cultricibusque sal.

Vos invitare velim ad circuli Latini Salodurensis conventiculum nonum.

Quando?
6° die mensis Iunii anno 2017°; inde ab hora quinta postmeridiana usque ad horam sextam cum dimidio

Ubi?
in conclavi K07 Gymnasii Cantonalis Salodurensis

Quid?
Ut in sessione proxima sicut hoc in conventiculo consilium est unâ legere quaedam colloquia scholastica a Maturino Corderio conscripta. Quis fuerit vir, forsan interrogatis. Natus est Maturinus Corderius anno 1479° in Normannia. Per totam suam vitam provinciam linguae Latinae docendae obtinuit. Docuit pueros sermonem Latinum primum in Gallia – nempe Lutetiae Parisiorum (Paris), Niverni (Nivers), Burdigalae (Bordeaux) – deinde apud Helvetios: nempe Genavae (Genève), Neocomi (Neuchâtel), Lausannae (Lausanne), iterum Genavae, qua in urbe anno 1564° mortem obiit. Cum alia tum «Colloquiorum scholasticorum libros quatuor ad pueros in sermone Latino paulatim exercendos» Corderius conscripsit. Qui libri anno 1564° ab Henrico Stephano excussi iterum iterumque non paucis in urbibus Europaeis in lucem editi sunt. Et nobis hodiernis Maturini colloquia ad linguam Latinam expoliendam utiliora sunt.

Quomodo conventiculo interesse possum?
Si conventiculo interesse vis, scribe quaeso ad b.j@bluewin.ch (nam illa prima mihi cura est, ut satis vini nobis suppetat, ne quis siti laboret.)

Bene valete!

Obiter: Ne quis sollicitetur, addendum est hoc: Nemo sessionibus nostris ad Latine loquendum compellitur. Namque pergratus nobis est, quisquis conventiculis nostris ut auditor interest.


Scribebam Saloduri, quod oppidulum sub Iura Monte situm est, anno 2017°, mense Aprili

Dienstag, 24. Januar 2017

CONVENTICULUM OCTAVUM – INVITATIONIS EPISTOLIUM

Beatus Helvetius Salodurensis Latinitatis cultoribus cultricibusque salutem plurimam dicit!

Vos invitare velim ad circuli Latini Salodurensis conventiculum octavum.

Quando?
  • 7° die mens. Mart. a. 2017°; inde ab hora quinta usque ad horam sextam postmeridianam


Ubi?
  • in conclavi K07 Gymnasii Cantonalis Salodurensis


Quid?
  • Propositum est unâ auscultare, legere necnon enodare quaedam colloquia scholastica a Maturino Corderio (1479-1564) conscripta. Agitur de colloquiis «ad pueros in sermone Latino paulatim exercendos». Quam ob rem Maturini colloquia et nobis, quippe qui simus pueri maiusculi et puellae aetate provectiores, aptiora videntur ad confabulationes Latinas inter nos conserendas.
  • Varia

Quomodo conventiculo interesse possum?
  • Si conventiculo interesse vis, scribe quaeso ad b.j@bluewin.ch (nam illa prima mihi cura est, ut satis vini nobis suppetat, ne quis siti laboret.)

Bene valete!

Obiter: Ne quis sollicitetur, addendum est hoc: Nemo sessionibus nostris ad Latine loquendum compellitur. Namque pergratus nobis est, quisquis conventiculis nostris ut auditor interest.