Placenta illa Salodurensis

Donnerstag, 29. Juni 2017

Soliloquium Salodurense I


Personae: Beatus, Alter ego.

Alter ego: Salvus atque semper fortunatus sis, Beate!

Beatus: Di te ament, Beate!

Alter Ego: Quid agis tu? Rectne vales? Sed dic mihi quaeso, quid hoc sibi velit! Quidnam tibi telephonulum huc illuc moventi in animo est?

Beatus: Rogasne, quidnam hoc sibi velit? Confabulationem nostram sophophonio incidere velim.

Alter Ego: Quantum inceptum! Iam in rete omnium gentium sermocinatur Alexander Veronensis, sermocinatur Daniel Stockholmiensis, sermocinatur Reginaldus Mercator, praelegit fabellas faciliores Franciscus Alonsus, confabulantur quidam tres Americani de quibuslibet rebus. Nonne hoc sufficit?

Beatus: Minime! Minime hoc sufficit. Numquam est satis. Nonne dicit magister noster aures educandas esse? Aures nostras dicit magister noster semper ubique educandas esse; aures nostras dicit magister noster semper ubique Latinitate imbuendas esse.

Alter Ego: Recte mones. Ergo narra mihi aliquid, ut etiam aures meae educentur!

Beatus: Quidni paucula de Saloduro proponam? Tibi quaedam de Saloduro refero. Salodurum oppidum vetustissimum est. Iam Romani abhinc duo milia annorum caelo Salodurensi perfructi sunt. Subiectum est Salodurum Iurae Monti, adiacet flumini cuidam, cuius nomen Arola. Arola in Rhenum influit, Rhenus in mare Germanicum. Aquis maris Germanici caelum irrigatur.

Alter Ego: Satis superque ineptiarum! Aures enim, Beate, educandas, non obtundendas esse magister noster dicere solet. Nunc quidem mihi abeundum est. Vale!


Beatus: Valeas et tu! In proximum.

Donnerstag, 22. Juni 2017

SERMONES SALODURENSES

Convocatur ad
Sermones Salodurenses
Saturni die,
16° mensis Septembris, anno 2017°,
ab hora 11.00 ad 16.45
in Gymnasio Salodurensi
(Kantonsschule Solothurn, Herrenweg 18),
in conclavi K07.
Oratiunculae Latine habebuntur
de rebus dignis, quae audiantur.


Latino sermone quid dulcius? Quid ergo obstat, quominus Latine colloquamur? Oratiunculas Latine exaratas auscultemus! Quare, quisquis es, in Gymnasium Salodurense accurre ad oratiunculas audiendas! Sine cura sis! Pergratus erit, qui Latinitatis conventui ut auditor aderit.



Agenda

11.00 -11.10             
Beat Jung, Solothurn: Salutatio

11.15 – 11.35           
Herthi Escher, Zürich: De bonis et mais moribus

11.40 – 12.00           
Martin Meier, Altendorf: De Roberto Eduardo Lee

12.05 – 12.25            
Patrick Kuntschnik, St. Gallen: De ambitione pro disciplina Latina adhibenda

Prandiolum (aqua, caffea, placenta necnon crustula salsa praeparata erunt)

13.30 – 13.50             
Alfons Künzle, Zumikon: De tapete Baiaconensi

13.55 – 14.15            
Martin Müller, Bubendorf: Ulixes, homo quasi hodiernus: De Ulixe, qualis ab Homero, Dante Alagherio, Petrarca descriptus sit.

14.20 – 14.40             
David Krebs, Bern: Oratiunculae index nondum notus

Pausa et Deambulatiuncula V minutarum

Lustratio in Museo Archaeologico Salodurensi (MuseumBlumenstein/Pächterhaus)

15.15 – 15.35            
Daniele Supino, Solothurn: De corporibus sanctorum Candidi et Clarae

15.40 – 16.00            
Beat Jung, Solothurn: De quadam femina Salodurensi, qua nulla alia est  venustior – scilicet de Venere Bellachensi – deque aliis rebus admiratu dignis

16.10 – 16.30             Conclusio et valedictio

16.35 horisque insequentibus: 
Bibendum est ac cenula sumenda.

Quomodo Sermonibus Salodurensibus interesse possum?

Si Latinitatis conventui interesse vis, usque ad Kalendas Septembres epistolium electronicum mittas quaeso ad hanc inscriptionem:

Beat Jung, Kantonsschule Solothurn, Herrenweg 18, 4502 Solothurn, b.j@bluewin.ch