Beatus Helvetius Salodurensis Latinitatis cultoribus cultricibusque salutem plurimam dicit!
Vos, collegae spectati, invitare
velim ad circuli Latini Salodurensis conventiculum tertium.
Quando?
- 22° die mens. Febr. a. 2016°; inde ab hora quinta usque ad horam sextam postmeridianam.
Ubi?
- in conclavi K07 Gymnasii Cantonalis Salodurensis.
Quis? Quid?
- Oratiunculam habebit Daniele Italus Salodurensis de quodam puero apud Scholam Hogvartensem artibus magicis studente – videlicet de Harrio illo Pottero. Tractabit Daniele cum seriem librorum phantasticorum totam tum maxime incantamenta magica vocibus Latinis exarata. Ergo incantamenta adhibentes una cum Harrio contra magum pessimum Ducem Voldemortem pugnabimus.
- Oratiunculam quoque habebit Beatus Helveticus Salodurensis de libello quodam amatorio, immo vero erotico, qui saeculo XV gentibus Europaeis erat gratissimus. Confabulatur enim Beatus de narratiuncula illa c.t. «De duobus amantibus historia», quae fabula scripta est ab Aenea Silvio Piccolomini, poeta laureato, humanista ac filiarum duarum patre, qui per sex annos ecclesiae catholicae praefuit nomine Pii Secundi.
- Varia
Quomodo conventiculo interesse possum?
- Si conventiculo tertio interesse vis, scribe quaeso ad b.j@bluewin.ch (nam illa prima mihi cura est, ut satis vini nobis suppetat, ne quis siti laboret.)
Bene valete!
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen